Carmina Latina per se illustrata

Omnium carminum modos et verba fecit Alexander Veronensis, Johannes Massari citharis et clavicordiis cecinit, voces addidit, omnia instrumenta musica excepta miscuit. Petrus Pizzoli tympanis donavit carmina. Daniel Pettersson emendavit locos. Casper Porton discum et libellum in hanc versionem digitalem mutavit atque edidit apud Addisco. Liber aureus Johannis H. Ørberg “Lingua Latina per se illustrata” materiam praebuit his nugis. Accedunt carmina sine voce, organis musicis tantum exceptis, ad usum magistrorum.